Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 51
Unproofread scanNot analysed yet
§. 52. Quod verò Chylifera, quae ad mammas idem celeberrimus Vir deducit, attinet; unde sequeretur, nec omne, quod in chyli receptaculo est, in cavam adscendere, nec, qui in corpore reperiuntur, humores utiles à sanguine omnes derivandos) cum eandem sententiam &varii ante Doctissimi Viri arripuerint, &ipse Clariss. Everhardus propriâ confirmet experientiâ, argumentis illam à solâ ratione petitis impugnare velle, à temeritate parùm abesset. Pag. enim 282. profitetur, se observasse in cuniculo, foemina sc. quae &praegnans esset, &simul lactaret, vasa Chylifera, sen lactea, excurrentia supra musculos abdominis super pinguedinem, seque in glandulosam mammarum substantiam insinuantia, quae postmodum conjunctim tubulos aliquos lacteos, ac tandem canalem communem constituerent, sicque lac per papillam exhauriendum praeberent. Licet autem haec semel tantummodo, ut ex verbis ejus liquet, observaverit Celeberrimus Vir, adeoque varia, quae experimentorum requisita suppeditant, hic movere liceret, mittam nihilominus illa, &quid simili in negotio mihi contigerit, paucis exponam.