# Observationes anatomicae 53

Niels Stensen, Observationes anatomicae, EXPLICATIO FIGURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/53

Ex hoc itaque experimento licet varia colligere liceret, cum tamen semel tantum factum, plura verò ad certam sententiae alicujus confirmationem requirantur, silentio illa involvam. §. 53. Cum itaque nec Bilsii experimentum, nec Everhardi contrario lymphae motui demonstrando sufficiant, reliquum est, ut receptam communiter sententiam etiam in lymphaticis colli locum habere ostendam, quod vasorum in glandulis distributio probat, valvularum in vasis situs demonstrat. §. 54. Communem si examinare libet glandulam, videbis à superioribus glandulis descendentia vasa, non in unum truncum colre, sed singula seorsim, dum in via sunt indivisa, ubi ad convexitatem ejus devenerint, in plures ramulos distracta oculis se tandem subducere. Quod si ab hac sursum aliquid efferrent, cur, quod in caeteris partibus fieri videmus, in unum primo truncum non concurrerent? Sin valvulas consulere animus, observabis sursum actum humorem variis in locis elevatâ in nodos vasorum tunicâ ab ulteriori progressu impediri, ut thes. 48. exposui. §. 55. Sed manifestius valvularum indicium in bubulo hoc modô inveni. Vasculum, quod à rotunda maxillari internae apposita ad communem nobis dictam defertur, duobus in locis aperui, primo propè communem glandulam, qua immissus, & sursum actus stylus offen54 OBSERVAT ANAT. DE GLANDIORIS. offendiculum statim reperiebat; hinc in superioris vicinia, unde deorsum protrusus liberè ad inferius foramen usque permeabat, inde, hoc retracto, priori sursum viam secundò tentans, idem, quod prius, obstaculum offendebam, atque ita ter quaterve stylos alternatim modò sursum, modò deorsum agendo semper haerere inferiorem, alterô per idem obstaculum transeunte, observabam.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
