Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si itaque alia rorifera vasa Bilsius non observaverit: nec lymphae ad exteriora motum, nec salivae materiam inde derivandam demonstrabit. §. 56. Concludo itaque secretum in stomaticis glandulis ab arterioso sanguine humorem, &in os per lymphatica excretoria spirituum animalium inglandulas &musculos adjacentes influentium ope expulsum salivam constituere, rotundas verò seu conglobatas, quae in priorum vicinia reperiuntur, acceptam ab exterioribus partibus lympham in venas refundere, ut refluo ad cor sanguini misceatur. NICO.