Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 56
Unproofread scanNot analysed yet
VIRO CLARISSIMO ET EXPERIENTISSIMO, DV. ANTONIO DEUSINGIO, Med. D. &Profess. celeberrimo NICOLAUS STENONIS S. P. D. Uod &meas examini tuo disputationes subjicere libuerit, Clariss. Vir, gratum mihi fuit, gratius futurum, si, quibus indies distraheris, occupationes tantillum temporis adhuc reliquum tibi fecissent, donec eorum de quibus agitur mentem, meamque plenius percepisses. Ab aliis didici praxin tibi tuam multum temporis eripere: ex scriptis verò, quae luci quotidie exponuntur, te variis tum legendis, tum scribendis occupari abunde liquet: omnibus autem manifestum est, defatigatum aliis curis &laboribus animum quibusdam in negotiis minus observari Lynceum, aciemque ejus vel acutissimam non interruptâ variorum speculatione hebetari. Unô unum duntaxat tempore distinctè percipiunt oculi, ubi autem sine intermissione varia simul attentè lustrarunt, etiam in Sole non rarò caligant.