# Observationes anatomicae 59

Niels Stensen, Observationes anatomicae, VINDICIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/59

Ne credas, Clarissime Vir, me laudis adeo cupidum ut aliorum labores pro meis venditarem, meque disputationis non defensorem modo, sed & Authorem profiterer, quae ab alio esset conscripta. Aliorum exemplo didici mendicatos titulos spernere, & si aliud nihil, vel sola Horatiana cornicula me docuit, quid sit furtivis coloribus splendere. Mea autem esse experimenta, & meas, quae proponuntur, observationes, eorum, qui semper fere secanti mihi adfuerunt testimonio probare licet, ut Clariss. Olai Borrichii Prof. Reg. Haff. Christiani Rudnicii Butovio-Prussi Med. Doctor. Matthiae Iacobi Matthiadis Med. Studiosi. Quid quod & Professores hujus loci Celeberrimos D. Sylvium, & D. van Horne testes producere possum, quibus non displicuit mea interdum tyrocinia inspicere. Sed nec Clariss. Golius Mathematum & Orient. Ling. Profess. Praeceptor colendus cum salivae & lachrimarum vasa in bubulo adornarem, spectatorem agere dedignatus est. Quod si itaque hominis tibi ignoti verbis fidem non adhibes, his saltem viris crede, & mihi, si quae habes, objice, nec Praesidi, cui ob publicas occupationes alias vix tantum otii tum fuit, ut semel eas revolveret, quae mihi imputanda, vitio verte. aut si praescriptam vindiciarum pag. 31.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
