Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 68
Unproofread scanNot analysed yet
ut enim duo praeter communem opinionem asserit Bilsius, sic &duo diversi sunt status controversiae, &dum hoc loco hunc esse statum controversiae dicit, non negat alio loco alium esse. Invitus hanc de interpretis munere controversiam moveo, quam silentio involvissem, nisi tuae illam vindiciae, quasi vi, mihi extorsissent. Ut enim ostendas me sinistrè interpretatum tua verba, verba tua in alienum sensum detorsisse, &c. ipsa verba Bartholini, Bilsii, tua, mea profers, atque ita apud lectores, qui quâ accasione singula fuerint dicta, ignorant, fidem statim invenis. ut itaque illud à me crimen removerem, prius modus; quò in me uteris accusando erat examinandus. Jam autem in thesibus à me proposita. aggrediamur e videamus, egone tua verba in alienum sensum detorserim, an tu potius mea minimè fueris assequutus. Cum disputatione de glandulis oris &nuper observatis inde prodeuntibus vasis primâ historicè omnia proposuissem, reliquum erat, ut &de usu quaedam subnecterem: hinc secundam addidi, ubi statim in initio, quod ex observatis sponte fluebat, proposui, glandularum munus esse eum, qui in ore perpetuo reperitur, humorem praeparare: adjunxi etiam exempla, ut ostenderem ad alias vias salivam in os immediatè deponentes non recurrendum.