Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Sed his non consideratis vindiciarum pag. 23. primo annon potius Zaßii sensum pro Bilsii mente substituam, dubitas, hinc propria verba proferendo ostendis te non unam, sed vel triplicem salivae materiam constituere, adeoque conquereris tandem, quod non obstantibus verbis adeo manifestis dicamus te Bilsio favere atque assensum praebere hujusce de saliva opinioni, qua nimirum hanc unicè à rorifero succo per vasa communiter lymphatica dicta advecto derivat. Quod primum attinet de re non dubia dubitando te necdum Bilsii mentem percepisse ostendis. Quid enim clarius, quam eum salivam reliquosque humores aqueos inde deducere. Videamus epistolicam ejus dissertationem, ubi de ductus roriferi distributione ita loquitur. Et ne distinguam omnia denique in glandulas sputuitarias lachrymales, pituitarias caeterasque omnes &ubique influit, aut terminatur. &circa finem de rore suo. Id quidem perceptu facile erit, si jam lachrymas, phlegmata, salivas, sudores, capillos ungues ab illo provenire, totumque corpus nutritioni ejus irroratione aptum reddi, omniaque naturae fermenta ex eo derivari ad oculum ostendatur: Quod quidem fiet, &c. Quis hic dubitandi locus ubi verba sunt adeo manifesta? Quod verò secundum spectat, quae non negavi, tanquam negata, probas.