# Observationes anatomicae 71

Niels Stensen, Observationes anatomicae, VINDICIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/71

Loquor de praeparata in glandulis saliva, quam te à lymphaticis, non autem ab arteriis, deducere ipsa tua verba ostendunt, tu autem, ac si de viis salivam in os immediatè deferentibus egissem, plures te adduxisse probas, quod à te factum non negavi. Quod si itaque aliquid obtinere vis, hoc tibi probandum: te cum Bilsio secretam in glandulis salivaribus salivam à roriferis ramis ordinariè non deducere unicè, sed à sanguine. Dum verò credis te partem salivae à sanguine deducendo mihi assensum praebere, à mente mea multum recedis. Duas enim salivae vias immediatas proponis ductus salivares puta & arteriolas, serique aquosiorem portiunculam per arteriolas ad os & palatum exsudantem ab illa, quae à glandulis procedit, distinctam vis; cum ego arterias non immediarè ad os deducam, nec salivaribus ductibus opponam, sed subordinem tanquam vasa illis materiam subministrantia. Nihil itaque minus, quam mecum sentis, qui seri ex arteriis exsudationem, qualem hic innuis, & Clariss. Schneid. tom. 3. sect. 2. cap. 3. pag. 509. expressè describit, necdum à quoquam vidi probatam, adeoque pro mero ingenii foetu judico habendam. Omnibus enim in locis, quae laudatus modo vir celeberrimus pag. 554. catarrhorum pro fontibus habet, glandulosas carnes etiam ante visum mihi tomum ejus tertium observavi, & amicorum oculis subjeci.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
