# Observationes anatomicae 75

Niels Stensen, Observationes anatomicae, VINDICIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/75

Quid autem Ros hic aliud Bilsio, quam contentus in lacteis mesenterii succus? at hunc, quotiescunque lac referre visus est, chyli nomen à prima lactearum inventione obtinuisse quadragiuita fere annos omnibus notum. Non hic repetam superius dicta, quo jure illa de statu controversiae Bartholini verba contra me ad duxeris, quasi in spicileg. 2. tantum de vasis mesaraicis rubris ageretur; cum cuilibet spicileg. pervolventi patere possit etiam de lacteis & lymphaticis, quaestionem esse, unôque posito altetum non excludi: suffecerit mihi ostendisse Bartholinum non modo in resp. sed, & in ipso spicilegio de contento in lacteis succo agere, ejusque motum sibi petere demonstrari. Hunc autem aliorum ex mente chylum, secundum propriam verò opinionem rorem, à lacteis & in hepar & in reliquum corpus deferri demonstraturum se pollicetur in epistolica dissertatione Bilsius. Pergo igitur, inquit, liquor ille, quem ab usu rorem dicimus, venas lacteas, per earum in intestinis aperta oscula invadit, & seorsim congregatis canalibus in duas se vias dividit, illa ad glandulam, quae venae portae affigitur ducit, atque inde vasa lymphatica propagat jecori: altera in glanduloso mesenterii receptaculo convenit unde totum corpus ramis evidentibus inferius, superiusque instaurat, &c. Sed, dicas, de resurrectione hepatis agitur, adeoque de veri chyli & propriè ita dicti motu, Bilsius autem lactearum contentum chylum esse pernegat, hinc addis pag. 17.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
