Latin
VINDICIAS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 76
Unproofread scanNot analysed yet
Interea verò, ne credat Vir Clariss. adeo vecordem esse Bartholinum, qui velit se facilem praebere in admittenda hepatis resurrectione, si modo ipsi probetur à Bilsio humorem illum, qui in lacteis mesenterii continetur, quem à Lympha Bilsius non distinguit, per ipsa illa lactea seu lymphatica vasa in hepar de ferri: cum ne ipse quidem Bilsius illum humorem idoneum agnoscat, ex quo sanguis queat generari: Sed quantum video exsequiarum hepatis occasionem aut ignoras, aut ignorare te simulas: hanc enim si considerasses, in illa nunquam verba erupisses. Inspice enim, si placet: cap. 7. vas. Lymphat. Barthol. in animantibus inventorum. ubi inter alia ita loquitur. Igitur si quidem vasula nonnulla circa hepar semper observavi, hactenusque pro lacteis habui, jure justo donec aliud persuaderet naturae favor, chylum ad hepar partim distribui, partim ad cor existimavi: Iam verò, quia primis nobis Hafniae tam nuper licuit esse oculatis, ut quid sint vasa illa exilia, unde progrediantur, quem usum praestent in animalibus diligenter evisceratis investigaverimus, noluimus antiquatae opinioni obstinatius inhaerere, aut labantes hepatis derelicti parses diutius sequi. Vidimus quippe vasa prope hepar esse sui generis, à coniento liquore lymphatica nobis dicta ex hepate ad receptacupum aquam inferre, ligataque intumescere prope hepar, adversâ vinculi parte inaniri similiaque esse &substantiâ &colore, &contentis &usu illis, quae ex artubus &infimo ventre alias primi aperuimus. Hoc invento novo spe omni sanguificationis excidit tot seculorum applausu decantatum hepar, quod ne salus ipsa servaret amplius, &c. Quod si itaque lymphae motus Bartholino occasionem dederit hepati exsequias scribendi, sequitur motu hoc negatô, etiam has frustra scriptas.