# Observationes anatomicae 77

Niels Stensen, Observationes anatomicae, VINDICIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/77

Quod cum fecerit Bilsius non sine jure demonstrationem ejus flagitat Bartholinus, nec pro vecordi habendus, si velit se facilem praebere in admittenda hepatis resurrectione; modo ipsi probetur à Bilsio humorem illum, qui in lacteis mesenterii continetur, per illa deferri ad hepar. Quid enim manifestius? Quod in lacteis continetur, in hepar non deferri cum observaret Bartholinus letexit nobis lymphatica, & hepati exsequias scripsit. Quod in lacteis continetur deferri in hepar statuit Bilsius, ejusque demonstrationem promittit, ergo, si vera haec, ruit lymphaticorum inventio, ruunt hepatis exsequiae. Vidit hoc ipse Clariss. Bartholinus. qui Spicileg. pag. 104. membro secundo, quod de rore agit, subjungit: In hoc cardine salus observationum nostrarum volvitur. Cum itaque res adeo perspicua sit, quid in verbis haeres & Bilsianam chyli interpretationem urges quasi vera rerum vocabula à Bilsio essent exspectanda? de motu humoris lactei agitur, non de nomine, quem si, secundum promissa, ostenderit Bilsius, assensum obtinuit & applausum. Cum itaque satis pateat, quae de Bartholino, 78 RESP. AD VINDICIAS HEP. REN.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
