# Observationes anatomicae 78

Niels Stensen, Observationes anatomicae, VINDICIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/78

nio, de Te, de Bilsib proposui, licet ipsa adjungere verba conveniens disputationi brevitas non permiserit, sensui tamen vestro, verbisque comformia esse: transibo caetera, & de suspicionibus, quas tibi formas, aequo Lectori judicium committam. Interea si ulterius mea examinare placuerit, tantum temporis tibi indulgeas, rogo, ut cum verbis verborum consideres occasionem. Mallem tamen ipsas res aggredi liberet, & si quid vel experimentis vel rationibus à me allatis deesse videris, proferre: invenires enim me aeque promptum ad argumentis tuis, si ratione nitantur & experientiâ, cedendum, ac ad iisdem, sicubi praedicta defuerint, resistendum. Vale. Lugduni Batav. 28. Novembr. NICO

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
