Latin
GLANDULIS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 82
Unproofread scanNot analysed yet
Existimat ingeniosissimus Stevinus, suspicantur alii, fuisse seculum in studiis aureum: nec dubito, quin omnia veterum scripta nobis si adessent, multa, quae hodie nova, &magno cum labore quaesita miramur, sine sudore, sine sanguine inde licuisset addiscere. Cum verò mihi nova sint, ut quae nullius vel manus, vel vox, vel scripta mihi detexerint, cum incluta nobilissimae Lugdunensis Academiae Theatra Anatomica novis ea annumeraverint, si rem, ut est, verbis non exprimerem, levitatis esset non leve argumentum.