# Observationes anatomicae 85

Niels Stensen, Observationes anatomicae, NIC. STENONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/85

OBSERVATIONES ANATOMICAE Glandulis Oculorum, novisque earundem vasis. Uod Mechanicos usus docuit, forsan & in animalibus facta observatio, ut tad motum faciliorem reddendum res movendas humore auctuosô oblinerent; hoc in prima animalium fabrica Mechanicus omnium ingeniosissimus quàm perfectissimè observavit. Viderunt illi, si movendum inter & fixum, super quod motus fieri debet, tertium motu facilius intercedat, opus longè commodius procedere, hinc, ut suppositis cylindris in aequora navem propellunt, sic &, super quem rota volvitur, polum liquore pinguiori mungentes gyrationem facilius expediunt. Sic & alios motus, quorum exemplis officinae hinc inde abundant, quiescentem à mobili superficiem intercedente subpingui liquore diridentes, minori cum molestia perficium. In automatico autem animalium corpore artificiosiùs, imò divinius haec omnia geruntur; ibi enim & humor, qui subministratur, &, quò subministratur, modus longè majus artificium commonstrant. Partes quippe ita dispositae sunt, ut in vicinia, velut in promptuario, reconditus liquor pro majori minorive usu parcior, aut copiosior, nobis ne attendentibus quidem, exprimatur, inde, ubi munere suo functus, per alias vias alias ad partes iterum abducendus.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
