# Observationes anatomicae 86

Niels Stensen, Observationes anatomicae, NIC. STENONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/86

Sic partium in ore motus accedente saliva promoventur a sic deglutitionem expressus ab ipsa re deglutienda ex substratis tunicae glandulis unctuosus mador leviorem reddit: Eodem fine totus intestinorum canalis interiori parte viscidâ pituitâ est obductus: nec aliam ob causam in plerisque aliis nostri corporis partibus moderata certi humoris copia reperitur. Sed prae caeteris in oculis elegantissimè haec conspiciuntur: ibi enim &, quae palpebrarum motui inservientem humorem afferunt, &, quae eundem aliò indè derivant, vasa peculiaria se offerunt consideranda. Quae cum siondum ita notata sciam (afferentia enim necdum descripta puto, efferentia vero, licet principium habuerint omnibus manifestum, continuationem tamen eorum magnis feculi hujus Anatomicis non innotuisse ex scriptis eorundem pater) statui ea in praesens, ut in brutis variis, praesertim vitulis, à me observata unà cum glandulis describere. Glandulae autem interiorem palpebrarum faperficiem humectantes binae sunt, lacrymalis altera, altera Clariss. Whartono innominata dicta, ex conglomeratarum genere utraque.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
