# Observationes anatomicae 87

Niels Stensen, Observationes anatomicae, NIC. STENONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/87

Videtur quippe conglomeratarum hoc esse munus, ut peculiarem per lymphatica excretoria excemendum humorem praeparent: quod ante tantum in panereate, & maxillarium inferiore observatum, jam verò in pluribus aliis manifestum: ut praeter illa, quae de stomaticis dicta, etiam aliae carnes ex glomis glanduIosis compositae demonstrant: quales & sub narium tunica tum interiore, tum posteriore, & sub tunica faucium, & in epiglotidis superiori parte observantur, unde per ipsam cartilaginem ad inferiorem partem meatus reperiuntur conspicui: in quibus lymphaticorum praesentiam facillime licet demonstrare. De glandulosa carne, quae in meatu aurium extemo cartilaginem inter & cutim se offert, res non ita manifesta; cum ceruminum color aliam videatur originem agnoscere. Sed non mirum flavum illis è glandulis succum excerni, cum etiam ex oris glandulis similis exprimatur; quod in bubulo capite, ut & ovillo, mihi perspectum. Quid quod & aquosas excretiones sine ulla auditus laesione per aurem factas, (quarum Platerus meminit, qui tom. 3. l. 2. c. 7. refert cuidam puellae ad mensuras aliquot diu per vices citra ullam aliam laesionem, inde profluxisse) ex illis vitiatis originem ducere opinarer, cum alias per tympanum auditu manente integrô vix potuisset, penetrare. Vel dicendum forte, obstructo, qui ad nares pergit ab auribus, canali, illâc excernendum humorem, hâc tandem viam invenisse. Ut ut autem sit, praedictus glomeratarum usus experientiam indies magis, magisque sentit faventem, quod & sequentia confirmant.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
