# Observationes anatomicae 90

Niels Stensen, Observationes anatomicae, NIC. STENONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/90

Licèt autem praedicta vasa non nisi in brutis viderim, quin tamen etiam homini sint concessa, nullus dubito. Cum enim & glandulae illi adsint similes, simili in loco sitae, cum humor, qui sub palpebris reperitur, non sit diversus, oportet etiam ejusdem generis vasa ibi admittantur. Sic & puncta lacrymalia in homine, non minus, quam in brutis conspicua satis arguunt, continuationem eorundem etiam in homine inveniendam. Ex hisce glandulis, earumque vasis, qui palpebras inter oculique globum observatur, humor procedens, per lacrymalia puncta in nares defluit: qui modò parciùs accedens à paucis observatur, modò impetuosius profluens lacrymarum nomine venit: de cujus origine quam varia à diversis fuerint tradita, nemini ignotum; ut vel hoc argumentum ex illis unum esse possit non postremum, quae quam parùm ingenii, etiam subtilissimi, vis valeat, nisi sufficientia habuerit experimenta, demonstrant. Quid enim non à variis hac in parte excogitatum? fuere, qui lacrymarum materiam a parciùs allabente humore distinguentes diversam utrique originem assignarunt: sic è venis oculorum hunc exsudare, illas à cerebro provenire Platerus statuit. Nec, qui è cerebro lacrymas derivant, inter se consentiunt: alii solô cerebro contenti de viis dissentiunt, dum hi anteriores Choanae canales, illi nervos, isti venas, &, nescio quas non alias, vias excogitarunt: quidam verò, praeter cerebrum, alias in auxilium vocarunt partes; sic eas partim à cerebro per secundum ossis cuneiformis foramen, partim à vertice capitis & lateribus ad punctorum lacrymalium ductum confluere Vestingius putat.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
