Latin
NIC. STENONIS
Niels Stensen, Observationes anatomicae 96
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in lacrymarum prosusione licet non dubitem hanc partem multum agere &non modo plus sanguinis cordi suppeditare, quod gemitus, rubor genarum, partium in facie interdum tumor indicant; sed &concurrentium proportionem mutare, quod indicat copiosius in sanguine serum, ideoque, per respondentes sibi meatus nisi excernatur, capitis dolores inducens &alia, quae si lacrymae supprimantur, observare licet, certo indicio naturalem humorum dispositionem esse mutatam: cum tamen cor in omnes partes sanguinem aequaliter distribuat, in multis verô flentibus praeter lacrymas vix quicquam observetur: cum saepe in motibus corporis, ira, aliove sanguinis aestu ab ambiente vel assumptis excitato, sanguine praeter solitum distendantur arteriae, nec tamen lacrymae oboriantur, nisi in magnis commotionibus, ubi tamen doloris quoque sensus tristitiam excitans concurrit, requiritur particularis locus &oculorum glandulas, quam alias partes magis respiciens. Sic &medii vasorum ductus licet aliquid pati videantur à mira partium faciei distorsione, quam in pueris &antequam profluunt, &dum fluunt lacrymae conspicimus, si tamen intra glandulam nulla in vasis fieret mutatio, nec ulla seri à sanguine praeter solitum, in illa tantum parte fieret secretio.