# Observationes anatomicae 98

Niels Stensen, Observationes anatomicae, NIC. STENONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/98

Oportet itaque sanguinem impedito in venas refluxu quosdam sero excernendo accommodatos meatus vel dilatasse, vel rupisse atque sic viam invenisse, quam tenuit, usque dum cessante spirituum animalium in praedictas partes determinatione per solitam viam liberius remeare licuerit. Atque ab hac mihi causa procedere videntur, quas voluntarias appellant lacrymas, quo etiam illae, quae in magno movendi conatu praeter voluntatem erumpunt, nec non à fumis & halitibus eliciuntur mordacibus, ex parte reducendae. De caeteris, quae spontanearum nomen obtinuere, res facilis. Vel enim causas habent in oculos incurrentes, ut si cum excretoriis vasis afficiantur glandulae, aut humoris naturali copia affluentis per elices in nares transitus impediatur: vel peccanti in sanguine sero debentur; cujus partes si ob elementorum proportionem, cum lacrymis, quam cum sudore, urina, succo pancreatico, saliva, affinitatem habuerint majorem, non mirum per convenientes partium suarum figuris meatus in oculorum glandulis excerni, unde varia, qua lacrymas, in morbis occurrentia symptomata commodè liceret explicare. Sic refert Clariss.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
