# Observationes anatomicae 99

Niels Stensen, Observationes anatomicae, NIC. STENONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niels-stensen/observationes-anatomicae/99

Bartholinus hystericae cujusdam paroxysmos, non nisi suborto ubere lacrymarum fluxui, sponte solutos. Quo in casu existimarem, qui sanguinearum partium vinculis arctius irretitus humor varia, qua motum, qua sensum, aliasque functiones, in toto corpore symptomata excitabat, tandem vel medicamentorum vi, vel intestino heterogenearum in sanguine partium motu ab aliorum amplexibus liberatum, quod lacrymis, quam reliquis humoribus, similior esset, per illarum vias exitum invenisse. Cur autem ad earum propiùs, quam aliorum humorum naturam, in illa foemina accesserit, licèt foeminarum ad lacrymandum proclivitas aliquid eo conferre potuisset, cum tamen in aliis idem non observetur, non nisi examinatâ aegrae naturâ, certò determinare licet. Possem alia de ophthalmia ejusque curatione addere, sed cum, viis jam detectis, illa sponte pateant, quae verum glandularum oculi usum, verosque lacrymarum fontes spectant, hisce propofuisse contentus, fusiorem variorum, quae eo reduci possent, deductionem eo usque differam, donec integram glandularum historiam pertexere Numen permiserit, ubi simul ostendam, quâ ratione glandulae cuti undique substratae sudorem producant.

---

Niels Stensen, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
