Latin
ix
Niels Stensen, Observationes anatomicae ix
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem observationum necessitatem salivae origo comprobat: quam in os deponentes vias sensuum ope destituta ratio nullas invenit: nec, quae materiam ejus glandulis advehunt, quantum ego quidem mente assequi valeo, certae unquam nobis erunt, si à solo ingenio exspectandae. Rationi accedat oportet observatio, &secundum omnes, quantum licet, partes res ipsa examinetur, ut rem verè exhibens menti inscribatur figura. Quod dum pro virili quisque hôc seculo agit, suasque eo fine examinandas proponit observationes, non potui, quin &ego, quae ad lymphaticorum non modo revehentium usum, satis aliâs confirmatum, illustrandum, sed &evehentium numerum augendum conferre observavi publico proponerem, &magnis, quos alii congessere, acervis parvulum adderem manipulum. Ne autem sine patronis hic esset libellus, vobis, magna Patriae lumina, &vestro eum nomini inscripsi, cum illud naturale divini ingenii vestri lumen suaderet, multiplici usu acquisita sagacitas flagitaret, magna partim in me, partim in meos promerita juberent.