Latin
vii
Niels Stensen, Observationes anatomicae vii
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, fateor, qui ad illam de qua loquimur ideam perficiendam, faciliorem patere viam sibi persuadent, nec opus, ut externis omnia sensibus subjiciantur, posse solam rationem, quae desiderantur, caetera supplere. Sed eodem &ego jure existimarem, ut Heroicam Alexandri M. gravitatem mutae Apelles imagini daret, suffecisse tumultuariam spirantis faciei inspectionem, potuisse eum, quae eâdem velocitate assequi non valuit, ex ingenio sufficere. Vereor autem, ne illorum censuram mererer, qui dicerent, Heroicam quidem majestatem eô modô exprimi, non autem majestatem Alexandri. Sic &praesenti in negotio, quamvis ingenii in novas ex ante observatarum conjunctione &separatione figuras gignendo magna vis sit, quamvis nihil illi facilius, quam varias ejusdem rei causas comminisci, ubi tamen res ipsa silet, quicquid illud loquitur, posse quidem id ita esse, firmissimis demonstrat argumentis, esse autem asseverare non sustinet. Id quod latius diducerem, nisi vestra, Magni Viri, in re mentis vires spectante cognitio, quantùm humana sors patitur, perfecta ruborem mihi incuteret, ne dicam, silentium imperaret. Vos enim &veterum monumentis eruditi, &longô rerum usu docti in ipsa hujus Deae adyta penetrastis, adeoque, quid ad conceptus quam integerrimos formandos requiratur, penitius pervidetis.