Latin
OBSERVATIONES
Niels Stensen, Observationes anatomicae xiii
Unproofread scanNot analysed yet
§. 2. Proinde dolendum, fuisse inter magni nominis viros, qui non pauca tantum conμείου χάριν in animalibus facta dicere sustinuerint, cum menti consilioque divino nihil magis repugnet. Dolendum magis, esse qui de quibusdam summi terrarum architecti operibus abjectè adeo sentiunt, ut, quod exilia videantur, quod magnum primo intuitu apparatum non ostentent, quorum inquisitioni tempus impendatur, indigna judicent, imo verbis ipsa, penè contumeliosis, rejiciant. Humanae quidem infirmitatis est, quod, qui fensibus non utentes, sed abutentes, non nisi jucunda, &splendida sectantur, ἐν πορφύρα πίθηκον venerantes, Silenos Alcibiadis tranfeant, diligentissimi naturae scrutatores futuri, si Epicuream in omnibus (ut Cicero loqui amat) Pronoea se nostra exhibuisset. Quod V: neglexisse parum illis videatur, nisi etiam censoria adhibeatur virgula in iis, quae nulla ratione percipiuntur, non infirmitatis amplius, sed malitiae est argumentum.