Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DECIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 10.319-10.365
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 10.319-365
Unproofread scanNot analysed yet
At non frustrata est tam dura haec littera Regem,
Namque Palaestinas Arabumque adversa cohortes
Trusit tam prompto terram vastvit Iudae.
Namque Arabes flammis Solymam trucibusque rapinis
Vrbem expugnaverant, atque omnia pignora Regis
Sustulerant, unum praeter (sic fata volebant)
Qui minimus natu caecis latitaverat in antris:
Scilicet ut patri similis succedere haeres.
Vxores etiam Solymis e moenibus hostis
Duxerat, Athaliam praeter, sua funera regno:
Ipse biennali ut morbo iacuisset Ioras,
Consumptus tandem ferali tabe perivit.
Nec populus tanto curavit funera sumptu,
Quanto vel patrem vel avum tumulaverat honore,
Nec tam magnifico manus est dignata sepulcro.
Nam cui vita fuit turpis, cui mors sua turpis,
Cur tumulo quisquam: post fata exornet honesto?
Iamque duos vitae viginti adiecerat annos
Achasias patrias quando suscepit habenas
Delectu populi: sed et ille secutus Achabi
Maternum male trivit iter, coluitque penates
Fictitios: adeo penetrabile virus inhaeret,
Quod semel obsessis radices ossibus egit,
Consiliis etiam affinis fuit usus Iorae
Et rerum socios illa delegit ab aula.
Na Gileadaeam postquam sua castra Ramothum
Fixerat, exemplum ferale secutus Achabi
Filius hunc etiam belli fatalis Ioras
Ascivit socium: sed victus acinace Medo
Hebraeus, Syriae, minor in certamine, pugnae
Succubuit, multo sua pectora saucius ictu.
Nam Rex Hasaeles urbem Gileadidos orae
Munitam, patria tum sub dicione tenebat:
At castris illum cingebat Iaehus, et omnes
Hebraeae vasta claudebant mole cohortes.
Vt vero tectis Iesraelidos urbis Ioras
Illatus, medico curatum vulnera succo
Venerat: haec etiam confert ad moenia gressum
Achasias, aegrum visurus amicus amicum:
Tristia nam Regis sic fata utriusque ferebant
Vna uti coniuncti letum commune subirent.
Et iam fatidicum iuvenem exhortatus Elisa
Miserat ad validae Gileadita castra Ramothi:
Illic Nimsiaden oleo qui instructus Iaehum
Vngitet, amotis intra conclavia turbis:
Ac tum proripiat, pede non remorante regressum,
Sese alio, ne quis captasse hic munera credat.