Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DECIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 10.498-10.543
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 10.498-543
Unproofread scanNot analysed yet
Decidit infelix, et sparso sanguine muros
Inficit, et rapidi contaminat ora iugalis,
Nimsiadae currum qui forte trahebat Iaehu,
Calcantumque terit rapida ungula turpe cadaver.
Post ubi se potu Iaehus recreasset, et esca,
Ite, inquit servis, Isabellae tollite vico
Exsecrandum illud furiale, immane cadaver:
Na Regina fuit Sidonia, filia Regis.
Dixerat, illi abeunt feralia membra sepultum,
At nihil hic toto reliquum de corpore, praeter
Palmas, et caput atque pedes, miserabile visu.
Illicet haec referunt servi: sum tristis Iaehus:
Non haec eveniunt caeco, mihi credite, casu
Sed iam nacta fidem praesagia vatis Eliae
Esse DEVM certa qui mundum lege gubernet,
Et iustum mollemque bonis, durumque superbis.
Consuescit DEVS ille quidem pro crimine si quem
Destinat ulcisci, securae huic munera pacis
Largiri, ut tandem mutata sorte priori
Fortius indoleat: sed foedae praemia culpae,
Et dilata diu, poenae gravitate rependit.
Nec tamen in solos grassatus Iaehus Achabi
Caede fuit, claro positos in culmine natos:
Omnes sed tota exstinxit de stirpe nepotes
Septuaginta equidem fuerant de sanguine Regis
Amraidae reliqui, Samaraeae in moenibus urbis.
Ergo litterulas quas mitteret ipse Senatu
Exarat, et fidis haec mandat verba tabellis:
Vt primum attigerit vestros haec charta penates,
Regis ubi nati iam sustentantur Achabi,
Curribus instructi, munitoque orbe potentes:
Ocius es istis Regem legite omnibus unum,
Qui reliquis melior, vobis sit gratior unus,
Atque illum solio admotum sceptroque paterno
Propugnate viri nostrisque resistite telis.
Vt vero acceptas illi legere tabellas
Addubitant, trepidantque metu, nam caesa duorum
Corpora cernbant Regum, qui ferre furentis
Nec vim, nec validae potuissent spicula dextrae:
Quomodo enim pauci cives, quave arte resistant?
Constituunt tandem sese submittere Regi,
Et socios mittunt, qui nuntia verba Senatus
Et procerum, et sobolis tutorum nomine portent:
Obsequium sese Regi praestare paratos,
Nec sibi velle ullum de semine patris Achabi
Deligere, hic solio qui Rex succedat avito.