Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DECIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 10.588-10.632
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 10.588-632
Unproofread scanNot analysed yet
Non longum progressus iter Nimsaeius heros,
Rechabi natum Ionadabum offendit, amantem
Numinis aeterni, et multis virtutibus auctum.
Obvius hunc igitur blando sermone salutat:
Prspectaque viri sincera mente, fideque
In sed non dubia, dat mentis symbola dextram,
Et levat in currum, secumque in moenia ducit
Samariae, ut reliquam mactari cernat Achabi
Progeniem, et quicquid tota restaret in urbe,
Amraea de stirpe satum: sic namque ferebant
Fata DEI, et magni praesagia vatis Eliae.
Huc ergo ingressus populum mox congregat omnem,
Atque haec ad cives ficto de corde profatur:
Ante Sacerdotes non est veneratus Achabus
Belicolas digno fas ut poscebat honore,
Verum ego maiori studio tam sancta fovebo
Pectora, et emerito posthac dignabor honore,
Et Belum, et Beli cultores caelitis omnes.
Omnes huc igitur servos mihi sistite Beli,
Vt nostrum videant propensa a mente favorem.
Namque ego grande paro sumptu praedivite sacrum,
Caelica quo venerer tam magni numina Beli.
Qui vixisse satis se luce putaverit ista
Belicola, his hodie sacris solemnibus absit.
Dixit: et ex omni mandat dicione vocari
Festa Sacerdotes celebratum tempora Beli:
Nec mora conveniunt totis a finibus omnes
Belicolae, et denso totum implent agmine templum.
Tum vestes proferre iubet se ut tempore festo
Turba Sacerdotum pretioso exornet amictu.
Ipse etiam, fidusque comes Ionadabus, in aedem
Ingressi paulum sollemnia sacra frequentant.
Hic vero imprimis Rex imperat arte cavere,
Ne quis Levigenarum praesens delubra profanet,
Solus et hac Belum Beli colat aede Sacerdos.
Iamque illis sacram clamore replentibus aedem
Octoginta viros delubro immittit Iaehus,
Omne satellitium Regis, radiantibus armis
Instructum, fortesque Duces: his imperat omnes
Caedere Belicolas, non ulli parcere vivo.
Vnum dimittat si quisquam evadere mortem
Morte sua elapsi pensurum, et funere funus.
Iussa viri faciunt, et Beli hac luce ministros
Occidunt omnes, non uni parcere docti,
Protractosque extra iecerunt sacraria templi.