# Hebraeis 11.143-188

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.143-11.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.143

Flexerat interea regni moderamen Iothas
Arce Sionaea, patriae virtutis, avique
Aemulus, et priscae pietatis idoneus auctor.
Atque hic pace fruens, delubri in limite portam
Magnificam exstruxit, largo et praedivite sumptu.
Inde instauravit positas in montibus urbes,
Aeriasque arces tutae munimina terrae
Extulit et turres, et amoenis saltibus aulas,
Et quae secessum exhibeant praetoria Regi.
Bella quoque Ammonem contra felicia gessit,
Et genti imposuit stipendia maxima victae,
Argenti centum numeranda talenta quotannis:
Triticeaeque decem cororum millia messis,
Ac totidem coros hordei: nam iussa secutus
Caelica, successus habuit sine labe secundos.
Post illum regni sceprtum capit impius Achas,
Heu, quam dissimilis patrum, quam degener heres?
Non ille umbrosa sub qualibet arbore tantum
Numen adoravit fictum, non collibus altis
Tura cremare modo est ausus, non quicquid ubique
Peccaverunt alii, solum peccavit et ipse:
Quin etiam, proh triste nefas, sua cara Molocho
Pignora combussit flammis, animaque litavit
Humana dirae devota in valle Gehennae.
Insuper et statuas erexit, et aurea Beli
Signa, suas illi sacravit ritibus aras,
At non hanc rabiem sivit DEVS aequus inultam,
Retibuitque viro sua praemia danda profano:
Nam Syriae Regem patriis attraxit ab oris.
Qui victos acie cives delevit Iudae,
Abduxitque viros cum praeda ingente Damascum.
Nec minus ex alia contrivit parte Peiacas
Samariae Dominus, viginti millia centum,
Vna quos pugna et miseranda strage cecidit.
Sichrius hic etiam Ephraeo de sanguine quidam
Heros eximius, conflictu stravit eodem
Maeseiam Regis natum, Africamque, Ducemque
Elcanam Solymae furioso a Rege secundum:
Millia bis centum imbellis tum capta catervae,
Matres atque senes, pueri, innuptaeque puellae.
I nunc et patrios revereri disce penates,
Et cole quos Mosis praescripsit pagina ritus.
Post etiamSolymam coniunctis viribus urbem
Obsedere duo Reges: Rasisque Syrorum,
Samariusque Pecas, sed non valuere potiri
Obsessa, et patriae sua limina quisque petivit.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
