Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.189-11.237
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.189-237
Unproofread scanNot analysed yet
Aelthiam tamen Hebraea de gente recepit
Rasis, et huc Syrios eiecto cive colonos
Indigena induxit, spoliis ditatus opimis.
Praeco fuit quidam, quem numen agebat, Obedus,
Praescius arcani vates, casusque futuri.
Ille Israelaeis legionibus obvius ibat,
Samariam captae raptantibus ora caterva:
Atque ait: Ecce DEVS vestrorum magnus avorum,
Succenset tribui scelere irritatus Iudae,
Inque potestatem dedit haec imbellia vestram
Pectora: cur tandem praeceps victoria iustum
Nescit habere modum? quot corpora caesa virorum?
Qui cruor effusus? penetrat furor aethera vester.
Nunc etiam matres viduas, orbosque parentes,
Pupillosque inopes, Solyma raptantis ab urbe,
Vt servi vestro dein, ancillaeque capistro
Subiecti, reliquos miseri famulentur in annos.
An non peccatum satis est? an crimine nullo
Foeda manus vestra est? an ab omni labe remota?
Audite haec igitur, nec temnite verba prophetae,
Reddite captivos, patriaeque reducite ad urbes:
Ne consanguineo natos e semine fratres,
Durius aggressi, Iehovam stimuletis ad iras,
Nam furor a Domino vobis furor imminet ingens.
Dixerat: Ephraea cum quidam stirpe creati
Repressere gradum, Asarias, atque Amasa princeps,
Barachias atque Ezechias, sic farier orsi:
Ne socii, ne captivos ducamus in urbem,
Ne Dominus iustam vindex exasperet iram,
Nosque gravi multet facto ob crudelia damno.
Nam cur peccato peccatum, crimine crimen
Et scelere augendum scelus? hac satis ante malorum est
In vita, Domini quibus irritavimus iram.
Haec illi: at subito morem gessere catervae
Samariae, et manibus dempserunt vincula captis.
Insuper et nudos texerunt vestibus artus,
Languentesque refecerunt potuque ciboque
Et laesos unxere homines, fessosque labore
Corporeque infirmos, cura imposuere sequaci
Iumentis fratrumque manu duxere benigna,
Vber qua Hierichus palmetum moenia cingit
Tempore tunc illo, Assyriam transmisit in aulam
Regni oratores Achas, qui nuntia Regi
Ferrent Tiglatho:
Servus tuus, alme Monarcha,
Aut potius natus, tua nos ad limina mittit
Auxilia oratum, succurre potentibus armis,
Et fer opem Syrium contra, contra Pecaiam:
Qui mihi vim faciunt, et duro Marte resistunt.