Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.283-11.325
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 11.283-325
Unproofread scanNot analysed yet
Desine, nam venite lustris labentibus aetas
Cum Rex Assyriae flammis haec omnia vertet
Limina, teque ista grassandi mole levabit.
Sed postrema tamen fuit haec quoque cura tyranno
Esset ab insidiis ipsa ut sat tutus in aede,
Securoque novos spectaret lumine cultus.
Nam quo stare loco per sabbatha festa solebat
Rex tabulis saepto, quoque ipsi ad grande sacellum
Pulicus ingressus regali e sede patebat:
Hunc ita convertit intra penetralia templi,
Cernere nequis cum posset, seu sacra petentem
Atria, seu noti redeuntem ad limina tecti.
Aspicit haec oculis dudum DEVS aethere iustis
Iratusque novos Regi passim excitat hostes.
Tunc et Idumaeae praedas egere cohortes.
Illius e terris, nec non et multa sub Austro
Firma Palaestinae coeperunt moenia dextrae,
Aialon, et Socho, Gadarothum Bethsameenque
Et Gimso, et Thimnam, cum vicis undique captis,
Ereptas Achae furiatis viribus urbes.
Nam DEVS auxilio populum nudaverat omni
Ob scelus, et spretos verae pietatis honores.
Haud minus Assyriis actus Pilnesser ab oris
Intulit arma viro, e veteri novus hostis amico,
Et Solymam obsedit, sed non tamen eruit urbem.
Illum muneribus sacro de limine raptis,
Priscorumque opibus Regum, procerumque crumenis
Exhaustis cepit, turbata ut cederet urbe.
Ante tamen Syrios stauit pacare penates
Impius, et divis sua sacra offerre Damasci
Haec secum tacito demens sub corde volutans:
Dii Syriae Regum praesto cultoribus assunt,
Auxiliumque ferunt, sua numina rite vocanti:
Hos ego nunc etiam caesis placabo iuvencis
Vt mihi clementes assint faveantque precanti.
Dixit: et Assyrio pacata in regna reverso,
Omnia diripuit Salomonia vasa sacrorum,
Occlusitque fores templi, Solymamque replevit
Et reliquas omnes diris altaribus urbes,
Tus ubi votiva mystes adoleret acerra
O stolidas hominum mentes, o pectora caeca
Quae semel impietas a sancti tramite veri
Flexit ad errores, et vanis imbuit aris.