# Hebraeis 11.375-423

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.375-11.423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.375

Non tamen exemplo Isacidae sapuere reiectae
Gentis, et huic ipsi scopulo impegere cavendo.
Omnia nam statuas posuere per oppida lati
Limitis, et celsi quovis in vetice collis.
Aras quin etiam patula statuere sub omni
Arbore, et vetito coluerunt numina ritu.
Nec satis hoc illis auro conflasse iuvencos,
Qualem Niliacus veneratur liniger Apim:
Lunam etiam Solemque viri, stellasque micantes
Supplice adoraverunt cultu: votisque vocaverunt.
Hinc etiam casus divinavere futuros
Astrologi, rabidus quae verteret oppida Mavors,
Quos Venus utiliter positos attemperet ignes,
Figida Saturni quos orbos stella crearet.
Insuper et volucrum linguas, aviumque volatus
Stulti observabant: imprimis impia Beli
Heu, toties vetito venerati numina cultu,
Cuncta profanabant terrae loca: tum sua flammis
(Horresco referens) natorum care suorum
Pectora sunt ausi sine mente cremare Molocho.
Qua scelerum Lerna, quo diri crimine cultus
In se irritaverunt commoti caelitis iram.
Plurima tum sacri cecinere oracula vates
Et regni casus praesagivere futuros:
Sed nihil Esaias potuit, nihil inclytus Amos,
Efficere aut zelo Ieremias excitus alto.
Omnia nam rapidis dederant hortamina ventis,
Et stolidi Reges, et peior Rege Sacerdos,
Atque intra templum populus peccabat, et extra.
Dum tandem iusta Dominus succensuit ira
Assyrioque dedit populum frenare tyranno
Isacium, et patrias victori tradidit urbes.
Discite mortales verbum caeleste salutis
Quaerere, iustitiamque sequi, nec temnere divum.
Ecce autem, antiquis iam possessoribus actis
Flebile in exilium, peregrinus ut arva colonus
Obtinuit, saevi passim irrupere leones:
Et iugulant homines, atque obvia quaeque trucidant.
Quae res Assyrii postquam devenit ad aures,
Et quod causa mali tanti, ignorantia Divorum
Samariae: propere captis ex omnibus unum
Levigenam mittit, doceat qui sacra colonos
Assyrios, patriosque DEVM pro more vereri.
Cumque Sacerdotum rediisset ab urbibus unus
Exul, in Hebraeas Euphratae a flumine terras,
Edocuit ritus gentem, quos tradidit olim
Corniger Amramides populo: sed sacra profanis
Dum permiscerent irato caelite gentes
Effecere chaos sibi religionis avitae.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
