# Hebraeis 11.972-994

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER VNDECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 11.972-11.994. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.972
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/11.972

Nam nihil in totis fuerat penetralibus aedis
Quod non monstrasset peregrinis indice dextra.
At non Isaias tulit aequa mente Propheta,
Ezechiamque inopinus adit, tacitusque profatur:
Omnia dissimulans: Quidnam voluere petentes
Hi peregrini homines: quibus hic e finibus assunt?
Tum Rex Ezechias narrat Babylone profectos
Legatos Regis: quibus omnia vasa palati
Omnes thesauros gratus monstraverit hospes.
Huic praeco Isaias: Audi mea verba vicissim
Aut potius tibi verba DEVS quae caelitus effert:
Adveniet tempus, cum Rex Babylonius urbem
Hanc capiet, gazasque domus, atque omnia secum
Auferet haec prisci quae composuere parentes,
Nec quicquam ex opibus tantis restabit egeno.
Prolem quin etiam quam tu pater ipse creasti,
Captivam abducet, servique palatia Regum
Assyriae vigiles nati in statione tenebunt.
Tum pater Ezechias: Iustus DEVS, inquit,ubique est,
Illius arbitrio staboque cadamque: sed unum
Hoc peto, me vivo regni tranquilla sit aetas
Pacatosque mei reliquos ut demorer annos.
FINIS LIBRI Vndecimi.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
