# Hebraeis 12.379-423

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.379-12.423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.379

Nam stimulos animo Mosis caeleste volumen
Addiderat, sacra quod nuper in aede repertum
Helcias Regi mandaverat ubique sequendum.
Non illo qiusquam Iehovae metuentior umquam
Rege fuit: nec iustitiae servantior ullus
Nec vera pietate, fide nec simplice maior.
Non tamen irati potuit sedare furorem
Numinis, aut regno venturam avertere pestem:
Tantum irritaverat Caelum terramque Manasses
Criminibus foedis et Religione profana
Ex quo mortificas maculaverat sanguine palmas,
Nam DEVS excidium Solymae fatale minatus
Samariae poenas grammar dixit Iudam,
Nec templo nec se parsurum moenibus urbis,
Quamquam ibi fixisset stabilis penetralia sedis.
Tempor forte illo Nili de limite Necho
Progressus Pharao aeratas in bella cohortes
Duxerat, Assyriae popularet ut oppida genits,
Euphrates gelidis quae praeterlabitur undis.
Obviat huic igitur magnis legionibus auctus
Rex Ammoniades, patria detruderat ab ora,
Nec transire sinat quamquam sine clade suorum.
At Rex Niliacus Solymaeo haec nuntia mittit:
Quid mihi iam tecum Iosia dive negoti?
Aut quorsum ista geris levis adversarius arma?
Non ego bella tibi facio: non finibus assum
Hostis ab orbe tuis: sed nos quae sumpsimus arma,
Auspice sumpta DEO, tristique parata tyranno
Assyrio, nobis quem dant oracula victum.
Desine tu pugna violante lacessere Memphim,
Atque ipsum Caeli Dominum irritare supremum,
Quo Duce bella gero: ne te temerarius ardor
Praecipitem rapiat pereasque hoc impete pugnae.
Haec Aegyptiacus: sed nil deterritus isto
Fulmine, Iosias aciem producit in hostes,
Et patulam vallem, quae tum vicina Meggido
Occupat, ut crudas vetet hac transire cohortes.
Pugna sit, et totas acies Aegyptia vires
Egerit, insanum telis ut pellat Iudam.
Igitur hic iaculo, dum fortibus instat in hostem
Rex Ammone satus, traiectatque pectora saevo
Vulnere confossus, curruque levatus et ostro,
Excedit pugna, et Solymam deducitur urbem.
Longius haud recubans, tam diro saucius ictu
Occubat, et vitam cum sanguine fundit in auras.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
