Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.424-12.471
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.424-471
Unproofread scanNot analysed yet
Illum magnifico postquam posuere sepulcro,
Turbati lugent cives Solymaeaque pubes,
Et regni omnis ager, lacrimas habet angulus omnis.
Tempore non alio scripserunt plura Poetae
Carmina lugubri tristissima carmina versu
Maesta quibus rapti deflerunt funera Regis.
Fatidico imprimis Ieremias ore Prohpeta
Triste melos cecinit, dilecti Regis amore
Concitus, heu quantum columen tu perdis Iudae
Lex quoque tunc sancita fuit, quae tempore longo
Duravit, sua lex cantoribus atque poetis,
Laudibus ut celebrent divini funera Regis,
Vtque suum plorent pueri innuptaeque puellae
Regem immatura Iosiam morte peremptum.
Bina viro coniux quarum Libnaeis Hamutal
Ioachidem peperit Regem, cognomine Sallum
Mathaniamque patris post funera summa decennem,
Ipsum etiam, nato germani e sedibus acto
Flebile in exsilium, non fausto sidere, Regem.
Altera sed genetrix Ioachimum enixa Nehusta
Praefuit undenos qui Iudae sceptiger annos.
In tam praecipiti stabant regalia casu
Culmina, tresque sibi tam parvo tempore fratres
Succedunt subito Reges, subitoque coloni.
Alta suis citius ventis agitabitur ornus
Quam quae semota latitat convalle myrica:
Et lapsu graviore ruunt sublimina turris
Culmina, quam tuguri congestum cespite tectum.
Rege igitur fatis Iosia ad sidera rapto
Iudigenae sceptrum suscepit Ioacha natus
Degener, et nemorum cultor Belique nefandi:
Illum Aegyptiacus Riblatae in limite Necho
Detinuit captum, regnoque amovit avito,
Ante novum Phoebe quam tertia compleat orbem.
Mox terrae imponit grandi cum fenore mulctam
Solvendam, argenti centena talenta: sed auri
Vnum: uti Iosiae temeraria vindicet arma.
Regem post Solymae faciente libidine mentis
Auspicium sibi, substituit qui grandior annis,
Atque Eliachimi mutato nomine, Regem,
Vult Ioachimum a subiecto cive vocari.
Praestitit hic primum, quod Rex repetiverat aurum
Argentumque dari, certam pro crimine mulctam,
Imposuitque suis solvenda tributa viritim
Civibus, ut vires patris cuiusque ferebant.
At fratrem captum Pharao deduxit in oram
Memphidos, extremum qua vinctus Ioacha clausit
Tristi morte diem: moderantibus omnia fatis.