# Hebraeis 12.562-605

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.562-12.605. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.562
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.562

Quin etiam manibus consignat fata Baruchi
Praedicta, et voces divinis sedibus haustas,
Iosiaeque librum nato sua munera mittit:
Vt legat insanus, quae verba audire recusat.
Ille furens animi recitata volumina flammis
Mox abolet: sed non et flamma caelitis iram
Sustulit, atque ignem fervens superaddidit igni.
Insuper et Scribam cum Dictartoe Baruchum
Praecipit, heu, caeco Ioachimus carcere claudi.
At DEVS ereptos tutis protexerat umbris:
Et iubet hinc aliud scribae dictare volumen,
Vestibuloque operis titulum praefigere talem:
Combussisti equidem librum Ioachime priorem,
Quod tibi vaticinor damnum Babylonis ab urbe
Incumbens, vastumque soli sine frugibus arvum,
Et vacuam pecudum, nudam cultoribus oram.
At tibi quid Caelo Dominus denuntiet, audi:
Nemo tua de stirpe thronum sceptrumque tenebit
Isaidae, nemo succedet tertius heres.
Proiectum iaceat tellure cadaver, et aestum
Luce ferat, gelida tristissima frigora nocte.
Nam poenis adero natisque tuoque nepoti,
Et civi Solymae, et populo dominantis Iudae
Exitium crudele feram, qui diva minanti
Fata meas surda contemnunt aure loquelas.
Sic Iehovas vati, Iehovaeque obtemperat, omnis
Praescius eventus, ustum reparatque volumen,
Consignatque iterum digito calamoque Baruchi,
Pluraque quam fuerant prius edictata redictat.
Ah stolidi Reges, quid sacris vestra paratis
Arma voluminibus? quid ab ista sorte timetis?
Littera si muta est, quid littera muta nocebit?
Charta quidem ferro manibusque aboletur et igni:
Sed non sic poterunt enses consumere verum,
Non imber, non ignis edax, non ulla vetustas.
Rege malo fatis Ioachimo ad tartara merso,
Alter et ipse malus regno Ioachimus avito
Successit, patris vitiosi pessima proles:
Omnia Nebathidae similis, similisque Manassi.
Nulla fides pietasque viro: nec iuris et aequi
Vllus amor, terraeque datum, quod postulat aehter
Tunc aperit fatis Ieremias ora futuris:
Audi Rex Iudae, populusque haec audiat omnis,
Quae DEVS ille velit, quid ab alto vertice mandet.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
