Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.606-12.649
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 12.606-649
Unproofread scanNot analysed yet
Fas colite, et vestris ius dicite civibus aequum,
Ne puteal quisquam multa vibice flagellet,
Pupillos servate, domos servate relictas:
Nec viduas dextra temere expilate rapaci.
Vim nullis inferte viris, nulloque cruore
Commaculate manus, insontes caedis iniquae.
Haec ubi feceritis, porta cernetis aperta
Ire redire Duces, stipantiaque agmina Regem.
Sin nelexeritis, iuravit ab aethere Dius
Iuramentum ingens, aedem hanc radicitus iri
Eversum: nam sic DEVS omnia fata revolvit.
Ah, Gileada, caput Libani, quam iugera vasti
Cerno inculta soli? quam fidis nuda colonis
Omnia? conduxi qui ferro accidere Cedros
Iam properent, ignique crement, atque omnia vastent.
Tunc ubi transierint vastatae moenia terrae,
Sic dicent gentes. Solymam quae causa potentem
Vrbem diripuit? quae vis a culmine turres
Praecipites? quodnam ferrum iista palatia vertit?
Tum respondebunt: Populus caelestia rupit
Foedera, quae casti quondam pepigere parentes
Desertoque DEO coluerunt numina Beli.
Ne lugete viros placida iam morte quietos,
Abductum deflete gregem: qui nulla reviset
Tecta domus patriae: Sallumus Ioacha quonam
Hinc abiit: non ille domum non crede, redibit:
Sed procul exstinctus Pharia tumulabitur ora.
Et quis deploret Ioachimi funera Regis?
Quis gemitu hunc Regm desideret? ille sepulcro
Non alio dignus, quam quo tumulatus asellus.
I nunc, et Libani supera iuga montis, et altum
Tollito, clamorem: dum vocem terra Basanis
Audiat, et maestum tellus Abaraea dolorem:
Nam cecidere tui crudeli funere fratres.
Atque haec ante polo sum vaticinatus ab alto,
Comprobat eventus quam fata arcana magister.
Sed tu more furentis equi monitoris habenam
Respuis, atque odio vatum praedicta venenas.
VErum mos tuus iste fuit a limine vitae,
Nolle audire DEVM, praescriptaque temnere iussa.
Sic vivam, si Iechanias mihi gemma, rubensque
Annulus in dextra haereret, iam protinus ipsum
Detractum abiciam, Regi tradamque potenti
Assyrio, tantum devotum hunc nauseo Regem.