# Hebraeis 12.879-922

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER DVODECIMVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 12.879-12.922. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.879
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/12.879

Tunc Amathotiades: Si porta egressus aperta
Te Ducibus dedes, quos huic Babylonius urbi
Praeficit obsessae: vives nec moenia ferro,
Nec templum flammis, nec cives ense peribunt
At nisi dedideris teque et tua moenia Regi
Chaldaeo, non effugies hostilia dextrae
Vincula, nec templi servabis tecta, nec urbis,
Omnia quae ferro Assyrius subvertet, et igni.
Rex tum Sedechias: At enim ludibria gentis
Hebraeae timeo, quae iam Babylonis in ora
Exsulat, ut capto dicant convitia Regi:
Si forte Assyrius populo me tradat Iudae.
Excipit huc iterum vates: Depelle timorem
Tam vanum ex animo: nec enim tradere catervae
Nec mala propra feres, nec deridebere sannis.
Tantum morigeram praebe sermonibus aurem
Quos loquor ore DEI: Sic Regi denique salvo
Vita superstes erit, nec sors tibi prospera deerit.
Sin ruis indomitus, cepto et persistis eodem,
Ecce, tuas rapiet Babylonia turba maritas,
Et proceres facient ductis ludibria sannis:
Vbi sunt vates, qui seduxere dolose
Verba tibi dantes mendacibus oblita fucis?
O ubi, in has foedas qui coniecere paludes,
Vos inopes, retrahuntque pedem, mersosque reliquunt
Dixerat haec Regi posita formidine praeco:
At Rex sollicitus fatis, vitare periclum
Hortatur vatem, ne talia proferat orsa:
Sed tacitus simulet Regem exorasse benignum,
Mitior ut misero detur custodia vati.
Paret is, et reliquum consumit tempus in urbe
Captivus, donec caperet sua moenia victor.
Paene biennali Rex obsidione Sionem
Cinxerat Assyrius, grassantibus undique poenis,
Vrbem in devotam: tandemque exercitus omnis
Omnes ductores coniunctis viribus urbem
Expugnant, portisque ruunt, et moenia vastant.
Rex ubi iam Solymam vidisset ab agmine captam
Hostili, capit ante fugam, quam tecta Sionis
Occupet Assyrius, quoniam spes nulla salutis.
Porta fuit geminos inter tutissima muros
Qua via coninctum Regis ducebat in hortum:
Hac omnes fugere Duces, Regemque secuti
In campos veniunt, Ierichaeique aequore ruris.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
