Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.180-2.228
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.180-228
Unproofread scanNot analysed yet
Annon Isacidae minima est de stemmate prisci
Nostra paterna domus? Quis parvos nesciat ortus
Beniamidum, et saeva reliquam de strage catervam?
Cur igitur tales effundis pectore voces?
Praeco nihil contra: manibus sed utrumque prehensum
Ducit ad instructae socialia prandia mensae:
Ter denosque inter convivas ordine primo
Collocat, ut primae teneant subsellia sortis:
Inde coqum vocat, et coctum sartagine pingui,
Quam sibi iussisset servari, apponere pernam
Mandat,et haec, inquit, tua portio, quam tibi servo,
Hos dum convivas epulis invito parandis.
Hanc comede, et positae satura te munere mensae.
Paret is, atque epulum festi solemne diei
Concelebrat, frontemque viris exporrigit aequam.
Tunc ubi pulsa fames dapibus, mensaeque remotae,
Consequitur Saulus vatem, tectique cubile
Ingressus, placido fruitur sermone prophetae,
Mollia quo primae fallebant tempora noctis.
Vt primum lux orta fuit, consurgere lecto
Vir diviniloquus, Saulumque vocare cubantem:
Surgat, et extremas urbis comitetur ad oras.
Quo postquam ventum, Sauli secedere servum
Imperat, et lento sensim praecedere passu:
At Saulum retinens, nunc tu mea percipe verba,
Inquit, et has alto demissas aethere voces:
Ecce, DEVS populi Regem Israelis inungit
Et lectum caput hoc sacro perfundit olivo
(Namque manu vitrum fragantis habebat olivi.
Quod capiti infundens, caris dabat oscula malis)
Tu vero quae signa tibi certissima dicam
Accipe: nam regni poterunt firmare futuri
Sceptra tibi, trabeaeque decus, capitisque coronam.
Cum primum attigeris notissima compita Selsae
Finibus Ephraticis, ubi diva Rachela sepulcro
Conditur, infausto deleta puerpera nixu
Beniamidum mater:duo tum vestigia cernes
Obvia ferre viros, qui dicent esse repertas
Quas tu quaesieris asinas, referentque parentis
Anxia solliciti pro caro pectora nato.
Nec procul inde abiens venies ubi Thaboris ilex
Dispergit remis late spatiantibus umbras:
Tunc tres occurrent Lusae qui templa vetustae
(Lusa fuit quondam quae nunc cognomine Bethel)
Ascensu felice petent: fert obvius haedum
Primus, tes alter panes, vinique lagendam
Tertius: hi placido tecum sermone locuti
Binos munifica panes tibi protinus arca
Expedient, tu sume manu donaria grata.