# Hebraeis 2.406-451

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.406-2.451. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.406

Hostia crebra cadit, sacra percussa securi,
Thuricremisque exit nidor suavissimus aris,
Et passim festa celebrant convivia luce,
Laetaque cum multo tolluntur iubila mensis,
Surgit, et has maesto Samuel dat pectore voces:
Isacidae fortes generosum stemma Iacobi,
In medio vestri est, quem tota ment petistis
Rex Israelis: vestris hunc numina votis
Concedunt, simul ipse dedi, vestrisque malignis
Hunc precibus gessi, sic iussus ab aethere, morem.
Nunc quia consenui, nec vitae demoror annos
Vtilis et nostri sunt intra haec moenia nati:
Quas gessi officii iam depositurus habenas,
Harum, teste DEO, rationem reddere vobis
Omnibus aggredior, quos prima a luce iuventae
Hoc triste ad senium iusto moderamine rexi.
Vos igitur cives mihi respondete roganti,
Aeterno coramque DEO, Sauloque potente
Qui iam Rex nostris maior succedit habenis:
Ecquis adest per me cui bos cui demptus asellus?
Ecquis vim passus? cuinam hic iniuria per me
Illata? aut quisnam largitus munera nostram
Evertit mentem, et missis mea lumina donis
Caecavit? quae quisque dedit concessa reposcat.
Haec vero Samuel: tunc illi talia contra:
Nec vis ulla fuit, nec facta iniuria nobis
Civibus, aequata tribuisti iura libella:
Nec rapida ullius captasti munera dextra.
Tunc Samuel:esto testis mihi conscius aether
Vos contra, et Rex iste recens fit testis inunctus,
Quod neque triste nefas, neque quod reperistis iniquum
His manibus nostris, immundo a munere puris.
At populus contra: sint sane numina testes.
Rursum ipsis Samuel: DEVS ille, ait, arbiter orbis,
Qui priscum Mosen dedit, Aronemque diserta
Facundum lingua; qui dura Memphidos ora
Eduxit vestros haec in loce lecta parentes,
Ille, inquam, DEVS esto mihi super omnia testis.
Nunc ergo quae deinde loquar vos mentibus aequis
Accipite, et sensus mea dicta reponite in imos.
Postquam progenitor venisset in arva Iacobus
Niliaca, et saevo premerentur ab hoste nepotes:
Sublato clamore patres tria numina Caeli
Poscere opem, multaque DEVM prece flectere summum
His igitur Mosen Aronaque misit: ut illis
Finibus eductos hac laeta sede locarent.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
