Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.43-2.91
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 2.43-91
Unproofread scanNot analysed yet
His ille auditis, Caelo sibi dicta recenset
Isacidis, vocemque aperit divinitus haustam.
Quandoquidem vestrae sic stat sententia menti,
Vt Regem optetis, Regum parere parati
Legibus, et iussos Regum tolerare labores.
Accipite haec animis, atque haec mea figite dicta,
Vt quod ius Regis populus ne nesciat amens.
Principio vestros sua sub iuga regia natos
Deleget, obsequiisque premet: pars ducere currus
Atque insternere equos, pars illa iubebitur altum
Regis habere latus magna stipante caterva.
Hunc quinquaginta, centum praefecerit illum,
Mille viris alium: quosdam devinciet agris
Vomere findendis, et messi falce metendae.
Non paucos armis operisque fabrilibus addet:
Qui currus axesque parent canthosque rotarum.
Quin etiam vestras opera as servilia natas
Protrahet: aut panes coquere, aut medicamina docte
Miscere, et iusso lectos ornare cubili.
Tum quae pars vestri fuerit longe optima ruris,
Qua pingues agri, vinetaque, et uber olivis
Hortus erit, demet vobis tradetque ministris.
Insuper et vini decimas et messis opimae
Auferet, et magnis addet sua praemia servis.
Ancillas etiam vestras fidosque ministros
Et validos iuvenes, et vestri ruris asellos
Tollet, et ad terrae cultus adhibebit inemptae
Nam grege de vestro decimam sibi sumere partem
Impiger et magni certis assicere tecti
Vsibus, oppressi gaudebit pectora civis.
Tunc ubi fuderitis gemebunda voce querelas
Rege super duro, quem vobis sorte sinistra
Ipsi legistis, nulla DEVS audiet aure.
Dixerat: Illi omnes ceptis fatalibus instans
Poscentes Regem qui gentis more profanae
Arbiter et patrias deducat in agmina turmas
Hostica, si belli casus, si postulet usus
Nescia mens hominum fati, sortisque futurae,
Luxuriat nimium rebus sublata secundis:
Nec facile aequanimi patitur sua commoda pacto.
Annuit his tandem Samuel, iterumque supremo
Numine consulto, sua quemque ad tecta remittit.
Vrbs iacet his terris Solymae et contermina Ramae,
Beniamidum sedes Gibeae cognomine dicta:
Quondam ibi Levitae (longa est iniuria facti)
Vxorem cives stupris necuere nefandis
Proque isto scelere immani fatale dederunt
Supplicium, amissis viginti et quinque virorum
Millibus horrendum: per civica proelia caesis.