# Hebraeis 2.546-599

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.546-2.599. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.546

Ille suum ut dicat Dominum timuisse potentem,
Nec laevam versus dextramve recedat ab aequa
Lege DEI, ut stabili regnum fulcimine firmet
Tum quoque ne fratres supra sese efferat alto
Pectore: Nam fragili DEVS odit in orbe superbos.
Dixerat, inde omnes sua tecta paterna revisunt
Vix duo transierant elapsis mensibus anni,
Cum ter mille viros Iudaeo ex agmine Saulus
Deligit, et Michmam secum duo millia ducit,
Ac Bethlam, celsis positam qui montibus arcem
Et Regni fines lato custode tenerent.
Mille dabat Ionathae Gibeona in tecta locato:
Castra Palaestinae qui iussi invadere turbae
Arcerent patrio caesas mucrone cohortes.
Hunc Saulo natum fratresque enixa creavit:
Malchisuamque, Isbosethumque, atque Aminadabum,
Ahinoama tori consors, Ionathaeque sorores
Te Michal, et socio felicem Adriele Merobam.
Ergo ubi tunc hostem Ionathas certamine fusum
Dispulit, ac magno implevit terrore Philistos:
Protinus aere cavo Rex omnibus intonat orae
Vrbibus Hebraeae, totoque a limite cives
Ductor in arma ciet, nullo fulgentia ferro.
It totis agmen campis Saulumque sequuntur,
Qua sacra sublimes ostentat Gilgala turres.
Parte sed adversa totis a finibus assunt
Millia sex equitum, tricies quos mille secuti
Pone Palaestini veniunt longo ordine currus.
Ipsi autem innumeri fulvae maris instar arenae,
Illuc finitimae quos noto a limite Gathae,
In belli certas acies eduxerat Achis:
Obsidione premunt vallatae moenia Michmae.
Diffugiunt miseri Isacidae, pars altera petebat
Montibus aeriis iuga: pars reptabat in antra:
Multa se abdiderant specubus caecisque cavernis
Gilgalica vero tunc se accingebat in urbe
Cissides, turbata pavor cum corda teneret
Exanimis populi, quem terror agebat et error:
Septima iamque dies, quam praefiniverat aris
Factidicus Samuel, transiverat aethere lapso,
Non tamen ille aderat: cum miles diffluit amens,
Impatiensque morae totum dilabitur agmen.
Territus hoc casu sacri rapit ora iuvenci,
Immemor ipse sui, et caesum caelestibus aris
Immolat: heu magno demens ex Rege Sacerdos
Factus: ut igne novo divinam accenderet iram:
Namque opere hunc medio Samuel reperibat: at ipsum
Poscentem causas, et quaerere multa volentem
Rex prior aggreditur dictis, ac talia fatur:
Te longas nectente moras, cum territus omnis
Diffugeret miles, totos dispersus in agros:
Ipse mihi metuens, ne incautum his moenibus hostis
Obrueret, scris quia nondum diva piassem
Numina, mactatum fidenti pectore taurum

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
