# Hebraeis 2.600-643

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.600-2.643. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.600
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.600

Imposui his aris, succensoque igne cremavi.
Subiicit huic vates:Quae te dementia sacros
Iussit adire focos, nostras tibi sumere partes?
En, tibi pro scelere hoc foedo, pro talibus ausis,
Quod stabiliturus fuerat DEVS aethere ab alto
Nunc adimit regnum, nam Reges regia tractent:
Quaeque sacerdotis curet sua templa sacerdos.
Iamque adeo reperit Dominus Regemque Ducemque
Ex animi lubitu: qui nostra in gente capessat
Imperium, regnique tui succedat habenis.
Haec Samuel, cum Gilgalicam Rex deserit urbem,
Et Gibeam repetit parva comitante caterva.
Viribus hic iunctis, cum nato et mille virorum
Agmine, quos Ionathae servatum miserat urbem,
Beniamis alta petunt summi fastigia montis:
Inde repressuri venientis tela Philisti
Qui tum Michmaeam castris obsederat oram,
Atque tripartitum late dimiserat agmen
Militis, Isacios passim populentur ut agros:
Hinc Gedenoaeae campos pars conterat Ophrae:
Pars eat, uber agris aperit qua rura Bethorum
Pars Zeboi maeae vastet convallis aristas.
Forsitanhaec etiam fuerit res mira relatu:
Tempore namque illo nullus faber aeris in omni
Israelis erat populo solisque Philistis
Ars erat attriti reparare aut vomeris usum,
Aut hebetis marrae, aut falcis, durive ligonis:
Aut sense securis.
Tunc ubi res saevo posita in discrimine pugnae,
Non gladius, non ensis erat, non ulla sariisa
Totius in manibus populi, lorica nec ulli.
Soli tunc Regi et Ionathae sua ferrea cassis,
Et scutum, et conserta hamis lorica, suusque
Ensis, et aeratum quod dextra hastile gerebat.
Ecce autem Ionathae facinus memorabile, et audax:
O Mephibosa, patris, memori quod mente recondes,
Est dignum quod nulla dies, nulla obruat aetas.
Nam quodam tunc forte die, cum castra locassent
Machmaeos ultra campos in valle reducta,
Armigerum alloquitur Ionathas:: Me caelitus ardor
Impellit diri perrumpere castra Philisti.
Nec mihi mens placida prius est contenta quiete,
Quam stricto invadam gentes mucrone profanas:
Tu modo me sequere, et casus comitare per omnes.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
