# Hebraeis 2.781-825

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER SECUNDUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 2.781-2.825. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.781
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/2.781

Vt vero tetigit Ionathan: Quo crimine, quonam,
Nate, lacessisti numen caeleste parentis?
Filius hic patri:exigui mihi portio mellis
Semineci gustata fuit, subitoque revixit
Spiritus, ut fusas possem iugulare cohortes.
Si mihi propterea crudeli morte cadendum:
Eia cadam: nec enim vitam pro laude paciscar
Caelitis, optato dum tu potiare trimpho.
Tum pater:Occumbam leti crudelibus umbris
Ni mihi commisso solves pro crimine poenam.
At populus: Qui? num Ionathas mergatur iniquo
Funere, qui patrias tanto discrimine terras
Eripuit, saevos et solus contudit hostes?
O procul a nobis, procul omen abesto sinistrum.
Nam sic ille DEVS vivat terraque poloque
Nullus ab intacti Ionathae victore capillus
Vertice decedet DEVS est qui tanta per illum
Edidit, o memoranda omni miracula saeclo:
His illi verbis saevo a discrimine mortis
Conservant Ionathan, patriam qui laetus in urbem
cum patre Rege redit, magnoque triumphat ovatu.
Nemo illis Saulo Regi se impune diebus
Obtulit armato: non horridus aere Moabus:
Non Ammon diro ense minax, non asper Idumus:
Non Sobae tellus, non Rex Amalecus, et Achis
Maochides, patria post numquam egressus ab ora.
Nam quocumque pedem Saulus figebat, ibidem
Optatum domito referebat ab hoste triumphum:
Milite magnanimo circum stipatus, et armis.
Quisquis enim virtute potens animosior ibat
Prae reliquis: hunc ille sibi iungebat, iisdem
Ascitum belli studiis socium esse legebat.
Tum Samuel parvae digressus limite Ramae,
His Regem Gibea verbis affatur amicis:
Me pater omnipotens, quo nuper et auspice regnum
Hoc per me sense, tecta ad tua regia mittit:
Illius ut referam voces, tu percipe porro,
Sic etenim canit illesuae penetralibus aedis:
Nondum animo dilapsa meo, penitusque medullis
Fixa haerent, quae mente ferox Amalecus Iudae
Intulit arma meo: quando venientibus olim
Ex Aegyptiacis post funera plurima terris
Interclusit iter, totoque a limite passim
Dispulit Hebraeos. Et nunc a tempore lapso
Aeternum superant monumentum, altaria Nissi.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
