Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.1079-3.1119
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.1079-1119
Unproofread scanNot analysed yet
Postera cumque dies primos attoleret ortus
Praecipiti montis consisto in fronte vocoque
Abnerum et magnis clamoribus impleo vallem:
Nonne animum gestas Abner generose virilem?
Namque tui similis toto quis vivit in orbe?
At cur sic stertis? cur non pia pectora Regis
Pervigil observas? Nam quidam regia miles
Castra adiit, Regique hastam subtraxit, et obbam.
Hocine custodire decet munimine Regem?
Sic, Dominus vivat, vobis est morte cadendum,
Qui male neglegitis Domino sacra corpora Regis:
Atque, en, haec Regis, manibus quam gesto, sarissa est,
Haec obba: occipiti stabant quae proxima Regis.
Agnovit vocem Saulus, quaeritque vocantem,
An-non Davide vox haec tua? maxime fili.
Immo, inquam, mea vox quam tu pater optime sentis
Et cur me rursum premis his atrocibus armis,
Ah, servum, Rex magne, tuum? Quid quaeso nefandi
Criminis admisi: quibus tantam audacibus iram
Promerui coeptis? quae culpa huic pectori adhaeret?
Audi igitur, referaque tuas his vocibus aures:
Si DEVS ista iubet nobis te bella parare,
Liba tuus sacra Domino offerat aede Sacerdos.
Sin te homines istaec instigant rursus ad arma
Eveniant illis divino a numine poenae
Exsilio quod me multant, et finibus orae
Eiciunt patriae, ne huius sim limitis heres,
senseque lares sequar, et simulacra Deorum,
Ac mea sacra feram Belis hoc orbe profanis,
At magnus me deinde DEVS prohibisset, ab ipso
Spiritus ut noster quocumque sub axe recedat:
Neu labet, aut animum passim despondeat aegrum.
Nam Rex Hebraeus se fortibus induit armis,
Pulicis ut caput evertat, nemora omnia circum
Venatur: ceu eum perdicem in montibus altis
Pastor agit telis, et caecis excutit umbris.
Sic ibi fatus eram reddit cum talia Saulus:
Peccavi fateor, dilecte revertere fili:
Et gressum Regis nostra in penetralia perfer.
Iam nihil a nobis ulla tibi parte pericli
Imminet: in media vives tutissimus aula.