# Hebraeis 3.1120-1144

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.1120-3.1144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.1120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.1120

Nam preciosa fuit Regis tibi vita, sub ista
Nocte, quod in mediis voluisti parcere castris.
At mea quod gravior passim te dextera pressat
Impulit huc rabidi stolidum vesania cordis.
Tunc ego: Procedat iuvenum quis ab agmine vestro,
Telum hoc qui Regi surreptum, obbamque reportet
Sed sua cuique DEVS meritorum praemia solvat
Iustitiae vindex: nam nocte hac praeda fuisses
Tu mea, ni nostra haec pasisset dextera Regi.
Vt tua vita igitur magni fuit hactenus uni
Isaidae, sic nostra DEO sit vita vicissim
Non parvi: et saevas evitet ubique procellas.
Hic mihi Cissides. Vive, o mihi vive superstes,
Fili, inquit, tu perficies tua coepta secundis
Omnibus fili, ut portum tua carbasa tangant
Eluctata malis, his eluctata procellis.
His dictis redit ille domum, turmasque reducit:
Ipse meo, quem fata dabant, me tramite sisto.
Vnde Palaestinas venio novus exsul ad urbes,
Cumque meis sociis totum illic demoror annum:
Donec Gathaeo cecidisset ab Achide victus,
Ah, miser: et sine mente suum prolapsus in ensem.
Haec pater Isaides intentis omnibus unus
Narrabat, tandem factoque hic fine quievit.
FINIS LIBRI tertii.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
