Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.308-3.347
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.308-347
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc alios mittit sed vaticinantur et ipsi:
Tertia turba venit, quae indat mihi vincula capto,
Tertia turba etiam venturi it praescia fati.
Cum tandem Rex ipsus adest: sed et ipse prophetae
Accipit immissum Caeli de culmine statum.
Deponitque humeris trabeam, pronoque subinde
Pectore pulsat humum, totam noctemque diemque.
Interea tacitus Gibeana ad tecta revertor,
Et Ionathan adeo, maestumque hoc alloquor ore:
Quod tantum admisi? quod tam crudele patratum
In vita facinus? quam feci denique culpam?
Aut qui commerui, insidias ut ponat ubique
Rex genitor vitae? Ionathas respondet amice:
Absit, ut occumbas crudeli funere mortis:
Absit ab humano scelus hoc immane parente.
Nam nihil ille meus Genitor molitur in aula,
Aut magnum aut parvum, mihi quod non ante revelet.
Cur igitur mentis me celet iniquae
Propositum? vanos age pectore pelle timores.
Excipio hunc contra: quo foedere simus,
Quamque arctis dudum coniuncti mentibus ambo:
Atque ideo Ionathae vult haec incognita nato,
Ista tuam mentem ne cura remordeat aegram.
Testor enim hoc Caeli et terrae spirabile numen
Et Ionathae vitam: passu non longius uno
Abfuit a nobis extremae linea vitae.
Sic ego: sic Ionathas: Faciam quod postulat a me
Iste tuus praesens animus mensque inscia falli.
Huic ego: Cras tacitae coeunt nova cornua lunae:
Cum me regali fas est accumbere mensae,
Nunc tres hos-ce dies campis latitabo propinquis.
Quod si forte pater de me quaesiverit ultro:
Tu me Bethlemicae dic urbis adisse paternae
Limina, solemnis quo sim convivia diei:
Si pater annuerit, res est in margine portus.
Sin autem irato monstrarit nubila vultu,
Certus eris diro quod secum pectore volvat
Exitium nobis instanti afferre ruina.
Tu vero miserere tui Ionatha optime, servi:
Nam tu, teste DEO, sanxisti foedera mecum.