# Hebraeis 3.348-386

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.348-3.386. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.348

Quod si me penes hic culpa est, occide, quid, oro,
Sub patrii vultus me lumina saeva reducas?
Tunc Ionathas: Absit, patrius ut sit nota voluntas,
Quae paret exititum, aut statuat te tollere ferro:
Nec mea de fatis moneat te lingua futuris.
Hic ego solliticus: Sed quis tamen, inquio, certum
Fecerit, hostili si quid Rex pectore promat.
Tum Ionathas patulos solum seducit in agros,
Atque ibi sublato praecelsa ad sidera vultu
Incipit: Esto mihi DEVS Israelis avorum
Testis: et a Ionatha vultus averte paternos:
Si quid in Isaiden triduomoliminis isto
Comperero, sive infesti, seu forte benigni,
Quod struat in partem genitor firmatus utramque,
Ni meus Isaides me certior indice discat.
Tu modo, mi frater, dura, rebusque secundis
Te serva: Ille DEVS te mente gubernet eadem
Quam patrem solitus. Sin vano pectore fallo:
Me quoque quantisper vitalis Spiritus artus
Hos reget, et vacuas cum se extenuabit in auras:
Omni spe castum caelestia numina fallant.
Hoc tamen, hoc te etiam sincero corde precamur:
Si quando DEVS ille tuos exstinxerit hostes,
Vndique, et hinc sedes, dederint tibi fata quietas:
Ne Ionathae, ne quaeso domum serosque nepotes
Desere (quid lacrimas Mephibosa effundis inanes?
Durat , et aeternos mens haec durabit in annos)
Mutuaque immoti conserva pacta favoris:
Atque, en, te fervore pari quo me-met amantem.
Sollemni cras laeta tuo te quando sedili
Mensa exspectabit, biduoque sequente vacarit:
Huc tu deinde redi, teque hic sub rupe cavata
(Asela nomen habet) cum lux erit orta reconde.
Ipse ego mox adero, et vacuas iaculabor in auras
Te super, ac puerum mittam qui tela reportet.
Hic tu clamantis non irrita verba notabis
Augurium tibi: nam misso si dixero vernae:
Me versus mea tela iacent, te pone minister:
Tunc erit infenso nihil a genitore timendum.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
