# Hebraeis 3.387-427

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.387-3.427. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.387

Dixero, te versus, teque ante minister habebis
Spicula: tum certam fugiendo quaere salutem.
Cetera, quae inter nos hodie sancimus, et ante,
Horum sunt nobis aeternum numina testes.
His ita consultis propere discedimus ambo:
Ruri ego me condens, patris ille in tecta reversus,
At iam luce sacra postquam genialibus escis
Accubuit Saulus, solioque resedit acerno,
Abnero claudente latus vacuoque sedili
Davidae: nullus de me sermo ortus in aula,
Quod socio immundum Rex crederet esse cubili.
Luce sequente tamen Ionathan rogat ore maligno:
Atque ubinam latet Isaides hoc tempore festo?
Non heri, non hodie quod sacris assidet escis?
Cui Ionathas: Festum tectis sollemne paternis
Institui aiebat, quod nostro ut pace liceret
Concelebrare sibi, germano a fratre vocato
Orabat veniam: nunc causa haec distinet illum
Regali a mensa. Tum diram accensus ad iram
Cissides: Ionathan his verbis increpat atris:
O fidens animi nebulo, patrique rebellis,
Novi, novi inquam, quod tu delegeris istum
Isaiden probroque tuo matrisque nefandae,
Quae mihi te peperit: nam quanto tempore vivit
Isaides, numquam regni tibi firma paterni
Gloria, nec stabile hoc solium successor habebis.
Quin ergo huc revoca Isaiden, ut sanguine poenam
Solvat, et ob scelus hoc funestis occubet umbris.
Huic Ionathas iterum: Cur mortem hic oppetat insons?
Et quodnam scelus admisit? quae crimina fecit?
Saulus ibi arreptam furiosus conicit hastam
Qua feriat Ionathan: Sed teli missilis ictum
Declinat Ionathas, mensaque iratus acerna
Surgit, eam totam patiens ieiunia lucem.
Nam mihi praesentem soceri furor undique mortem
Decrerat: Ionathaeque animum turbaverat aegrum.
Postera vix Caelum roseo rubefecerat ortu
Leucothoe, et campo Ionathas succedit aprico:
Et loca nota petens, telum iaculatur in auras
Me super, acclamans quaerenti spicula servo:
Te versus, teque ante iacet, quae missa sagitta est.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
