# Hebraeis 3.469-513

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.469-3.513. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.469

Viderat hoc quidam de stirpe Doegus Idumi
Pastorum Sauli praeses, qui forte latebat
Abditus hoc templo, furiis huc omnibus actus:
Ipse abeo, sacra non longum sede moratus,
Atque Palaestinae gressus ad moenia Gathae
Dirigo, non tutam venturus in Achidids aulam.
Sceptra Palaestinae qui tum Rex gentis habebat.
Me vero victi notum de caede Goliae
Prodiderunt servi: Namque hic est ille vir, hic est,
Aiebant, de quo laetum Paeana canebant:
Rex mille: at decies Davides mille cecidit.
Quae postquam accipio mentem turbatus acerbam,
Dissimulo moros, alienumque induo vultum,
Gesticulans manibus, foribusque allido supinum
Occiput, in barbam manabat ab ore saliva.
Achis ad servos: Ipsi vos cernitus, inquit,
Non huic esse caput sanum: cur sedibus hospes
Hic nostris subiit? cur haec ad limina venit?
Edat ubi specimen rabiosi pectoris amens?
An mihi non fatui satis ampla est copia coetus?
Discedo hinc igitur latebras subiturus Adullae.
Sublatisque polo manibus sic voce precabar:
Esto mihi clemens misero, DEVS, esto benignus,
Nam me homines leto cupiunt mersare profundo
Assidueque angunt, multis circumdor ubique,
Hostibus, et multi mortis mihi retia tendunt.
Sed tibi me credo, nec quid mihi terrea possit
Massa inferre mali, secura mente timebo:
Oppugnant ille mea verba, huc pectore toto
Intenti, ut misero possint afferre periclum.
Illi cenfertim vitae insidiantur, et omnes
Obsevant passus, dum possint addere noxam:
Quicquid delinquunt ipsi sibi quisque remittit.
O DEVS hos homines furvas demerge sub undas,
Connumeraque fugas Davidae, et collige in utrem
Quas fundo lacrimas: nam certe colligis omnes
Sic hostes mihi terga dabunt, sic ora precantis
Percipies, ut te videam mihi numen amicum.
Sic etiam verbum referam caeleste salutis,
Vni namque tibi fido, formidinis expers:
Nec metuo quid massa mali det terrea nobis:
Vota DEO feci, quae feci vota rependam,
Et laudes memorabo Iovae: Nam mortis ab umbra
Tu DEVS hunc servas animum, tu denique firmas
Hos gressus, animae ut vescar vitalibus auris.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
