Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.48-3.91
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.48-91
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne Palaestini ego sum de gentibus unus?
Et vos Cissidae servi, Quin ocius unum?
Eligite ex omni numero peditumve, ducumve,
Qui pede collato sese huic committere pugnae
Audeat: occiso nam si me victor abibit,
Serviet aeternum vobis cum Rege Philistus.
Sin autem nostris manibus cadat ille, vicissim
Serviet Isacides immota lege Philisto.
Ecquis adest? Nemone venit? proh caelice mavors:
Quam vos ista diu ludibria nostra feretis?
Quin agite, et vestris aliquem producite castris.
Haec quadraginta clamaverat ante cruento
Ore dies, quovis et mane, et vespere quovis.
Obstupuere animis omnes, nec credere contra
Se quisquam audebat, conspectoque ore Gigantis
Quisque pedem retro castra in sua tuta ferebat.
Vox tamen haec trepidis aegra formidine cunctis
Vna erat: Isaciis ea dici opprobia castris.
Rex etiam Saulus victori munera tanto
Pollicitus, natae thalamum spondebat, et una
Promittebat opes amplas, domuique paternae
Libertatem omnem, quae nullo intercidit aevo.
His ego perceptis medium me confero ad agmen
Et quod erit munus, quae debita praemia dextrae
Incircumcisum quae vi prostraverit istum?
Nam cui tandem homini Cyclopica bestia dixit
Isacidum nisi probra DEO? Non istud inultum
Sic feret, et meritas dabit hic mihi poenas,
Talia dicentem verbis me Eliabus amaris
Corripit: ah, novi quae te fiducia caecae
Mentis agat: Nam cur vacui tu ruris ovile
Deseris, et tiro castra ad Mavortia tendis?
Nam furor est puerum saevis se immittere pugnis,
Huic ego: Quodnam igitur furioso pectore tantum
Commisi facinus? nonne hic e moenibus assum
Bethlaeis, animi referam ut mandata paterni?
Nec plura et reliquas iterum respecto cohortes.
Nuntia tum de me Saulaeas fama per aures
Vt subito venit: subito in tentoria Regis
Advocor, is placidas venienti accomodat aures.
Tunc ego: Ne quisquam terrore gigantis inani,
Optandum victo desperet ab hoste triumphum:
Ipse ego non vasta quantum vis mole videndus,
Hac dextra immanem sternam victrice gigantem.