Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.644-3.687
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.644-687
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse autem viridis florebo hic instar olivae,
Aedibus in sacris, Domini que dicabo favori
Me totum, et toto referam tibi pectore grates,
Magne DEVS, magno solius numine fretus.
Tu quoque cara Michal, illo dicrimine rerum
Turbata, heu, monitus sequeris dum maesta paternos,
Venisti in thalamos mihi tunc erepta secundos:
Gallaeo coniux sine legibus addita Phalti
Venerat interae qui nuntia maesta ferebat:
Hoste Palaestino raptarie divitis urbis
Horrea, cui priscum nunc est quoque, Chegila nomen.
Consulto hic Domino, nostras Dux armo cohortes,
Profligaturus patriis a finibus hostem.
Vnus ibi comitum: Quaenam struis orsa? Quid istis
Inceptas armis? patrias habitare timemus
Nos urbes, cupimus castra oppugnare Philisti?
Ergo iterum capio divinae oracula gemmae,
Meque iterum coeptis Dominus confirmat in istis:
Et iubet oppressae succurrere moenibus urbis,
Plurima pollicitus victricis praemia palmae.
His ego firmatus dictis, ac voce suprema,
Sescentos educo viros totum amgen in hostes,
Chegileasque domos pulsis propugno Philistis,
Atque acie victis adimo pecus omne, potitus
Ingenti praeda, spoliisque ornatus opimis,
Quae postquam Saulus furiatus auribus hausit,
Dicta sibi, quod Chegileis in moenibus hospes
Degeret Isaides: Nunc, hem, nunc inquit, habemus
In manibus nostris multumque diuque petitum.
Nam DEVS ipse mihi conclusum moenibus urbis
Tradidit, et portis terratoque obice saeptum:
Hactenus in campis qui passim errebat apertis.
Ite hinc, ite citi mecum qua Chegila muris
Stat munita suis, atque urbem cingite vallo.
Nuntia fama ruit nostraeque allabitur auri
Cissiden acies adducere, claudat ut intra
Moenia Daviden inopem, captumque trucidet.
Hic primum Abiatar divina oracula mecum,
Consulit: Alme DEVS, nostras it fama per aures
Adventare acies Sauli, haec ut moenia flammis
Cingat, et eversam tollat cum civibus urbem:
Nunc tu fare mihi, verusne hic rumor ad aures
Pervenit nostras? et utrum me civica Saulo
Perfidia, in saevae tradet discrimina mortis?